라틴어 문장 검색

Vitellius capta urbe per aversam Palatii partem Aventinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem latebra vitavisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장11)
tectum avgustum ingens domum, quam in Palatio diximus ab Augusto factam, per transitum laudat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1701)
Octavio, qui primus ex illa familia consul factus est, honori fuisse accepimus, quod praeclaram aedificasset in Palatio et plenam dignitatis domum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:3)
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis consulit, huic curas et clausa palatia mandat ceu stabulum vacuamque domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:57)
Pompēius respondit sē ad cēnam libenter ventūrum esse abiitque ad Palātium ut Octāviānum quaereret, Quīntus domum festīnāvit ut omnia ad convīvium parāret.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit21)
forsitan expectes, an in alta Palatia missum scandere te iubeam Caesareamque domum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 138)
Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장12)
deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:2)
item Augustus post Actiacum bellum Palatium ex suo praecepto aedificatum, cum esset domus privata, donavit reipublicae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4103)
uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 3:2)
Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장1)
Hi omnes conglobati, in vociferatione et strepitu magno ad palatium praedictum concursum facientes, fratribus praemissis auxilium contulerunt, Sarracenos per domum, quae spatiosa erat, crudeli funere sternentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:5)
"Nec setius opes ceterae maiestati domui respondent, ut equidem illud recte videatur ad conversationem humanam magno Iovi fabricatum caeleste palatium."
(아풀레이우스, 변신, 5권12)
Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, saepe datura, deis, et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua servant virginitate focos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 21)
Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros:
너희는 아침에 지파별로 앞으로 나와라. 주님이 제비로 뽑는 지파는 씨족별로 앞으로 나오고, 또 주님이 제비로 뽑는 씨족은 집안별로 앞으로 나와라. 그리고 주님이 제비로 뽑는 집안은 장정별로 앞으로 나와라. (불가타 성경, 여호수아기, 7장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION